- TENUS
- TENUSapud Tertullian. de Pallio, c. 3. ubi de invento torquendi lanas et in fila deducendi ad eundem modum, quô prius torquebantur restes ex philyra, Mercurium, inquit, forte palpati arietis mollitie delectatum, deglubâsse oviculam, dumque pertentat, et —— tractu prosequente filum eliquat, in restis pristini modum, quem philyrae tenus iunxerat, exîsse: ex Graeco τέννος vel τένος, dicitur, quidquid in longum ducitur et extenditur, unde fasciae et laqueos proprie sic appellârunt. Idem enim τένος et τόνος, atque inde τενία et τενίδιον, parva fascia. Pro vinculo vel laqueo Plautus usurpat, Bacchid. Actu 4. sc. 6. v. 22.Nunc ab transenna turdus lumbricum petit:Pendebit hodie pulchre, ita intendi tenus.Atque hinc tenues etiam virgulas et festucas tenos dixêre, ut φιλύρια Graeci: minutas porro ac tenues de virga praecissa tesseras, quibus ad sortiendum utebantur, in L. Frisonum, tit. 14. §. 1. Tali de virga praecisi, quos tenos vocant. Infra, tunc unusquisque illorum septem faciat suam sortem, i. e. tenum de virga et signet signo suo etc. Ubi tenus est ξυλήφιον, καρφίον, festuca et sorticula lignea, unde καρφία βάλλειν, pro sortes ducere, apud Constantinum de Imperio. Agitur enim hîc de ῥαβδομαντείᾳ, i. e. divinatione per tenos vel virgas, quam olim Scythis Herodotus, l. 4. Alanis Ammian. l. 31. Saxonibus Adamus Bremensis, c. 6. adscribunt. Vide Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. 1. c. 29. Lindenbrogium, ad Ammianum, et LL. Antiqq. Delrium, Disquis. Magic. l. 4. quaest. 7. sect. 1. n. 1. Car. du Fresne Glossar. ubi in Concil. Autisiodor. ann. 578. c. 3. verbis illis, Non licet -- ad sortes - quas de ligno aut de pane faciunt, aspicere. hanc τενομαντείαν indigitati censet etc. Salmas. curtam festucam vulgo Gallis id sortium genus appellari ait Not. ad Tertulliani locum, ubi plura hanc in rem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.